Passage
Cicero, de Natura Deorum 1.35
lat cicero phi050 perseus lat1
Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est; modo enim menti divinum tribuit principatum modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus. Nec audiendus eius auditor Strato is qui physicus appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat sed careat omni et sensu et figura. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable