LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 1.42

lat cicero phi050 perseus lat1

Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable