Passage
Cicero, de Natura Deorum 1.74
lat cicero phi050 perseus lat1
ego enim te scire ista melius quam me non fateor solum sed etiam facile patior; cum quidem semel dicta sunt, quid est quod Velleius intellegere possit Cotta non possit? itaque corpus quid sit sanguis quid sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit nullo prorsus modo intellego. neque tu me celas ut Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu quidem intellegis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable