LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 1.77.p2

lat cicero phi050 perseus lat1

Primum omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent. auxerunt autem haec eadem poetae pictores opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione servare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable