Passage
Cicero, de Natura Deorum 1.84.p1
lat cicero phi050 perseus lat1
at primum quot hominum linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud quidem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto non putas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable