LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 1.95.p2

lat cicero phi050 perseus lat1

Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable