Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.108
lat cicero phi050 perseus lat1
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una. Id autem caput attingens defessa velut maerentis imago vertitur, quam quidem Graeci Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur. hic illa eximio posita est fulgore Corona. Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens, quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable