Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.110
lat cicero phi050 perseus lat1
"huic" enim Booti subter praecordia fixa videtur stella micans radiis, Arcturus nomine claro; cuius pedibus subiecta fertur Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo. Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina sollertia appareat: et Natos Geminos invisses sub caput Arcti; subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam. Auriga sub laeva Geminorum obductus parte feretur. adversum caput huic Helicae truculenta tuetur. at Capra laeum umerum clara obtinet. Tum quae secuntur: verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem. Cuius sub pedibus corniger est valido conixus corpore Taurus. eius caput stellis conspersum est frequentibus; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable