Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.121
lat cicero phi050 perseus lat1
Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam rem vis ut in suo quaeque genere permaneat. Quarum aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis hirsutae; pluma alias alias squama videmus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum qui cuique aptus erat comparavit. Enumerare possum ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque descriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum. omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable