LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.122

lat cicero phi050 perseus lat1

Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt. atque etiam aliorum east humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant, quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable