Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.125
lat cicero phi050 perseus lat1
Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanctus est ova frangit. Illud vero (ab Aristotele animadversum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues cum loca calidiora petentes maria transmittant trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab is adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere tamquam remis ita pinnis cursus avium levatur; basis autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur; eaeque in tergo praevolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat ut ipse quoque quiescat, in eius locum succedit ex his quae adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable