Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.126
lat cicero phi050 perseus lat1
Multa eius modi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod —ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum ingeniis reperta sunt—vomitione canes, purgando autem alvo se ibes Aegyptiae curant. auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable