Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.127.p2
lat cicero phi050 perseus lat1
Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a providentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable