Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.128
lat cicero phi050 perseus lat1
Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam conservationem earum generis appareat? nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur. atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.