Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.134
lat cicero phi050 perseus lat1
Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus. eorum adversi acuti morsu dividunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini vocantur; quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable