Passage
Cicero, de Natura Deorum 2.137
lat cicero phi050 perseus lat1
Ex intestinis autem †alvo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent; atque inde aliae * * pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus. ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes eius viae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso loco in eam venam quae cava appellatur confunditur perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur; a corde autem in totum corpus distribuitur per venas admodum multas in omnes partes corporis pertinentes.