LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.158

lat cicero phi050 perseus lat1

hominum igitur causa eas rerum copias comparatas fatendum est. nisi forte tanta ubertas varietasque pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin hominibus solis ea natura donaverit. Tantumque abest ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus. quid enim oves aliud adferunt nisi ut earum villis confectis atque contextis homines vestiantur; quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione potuissent. canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos.

Provenance