LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.159

lat cicero phi050 perseus lat1

quid de bubus loquar; quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata, cervices autem natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad aratra †extrahenda. quibus cum terrae subigerentur fissione glebarum ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, vis nulla umquam adferebatur: ferrea tum vero proles exorta repentest ausaque funestum primast fabricarier ensem et gustare manu iunctum domitumque iuvencum: tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur. longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt.

Provenance