LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.65

lat cicero phi050 perseus lat1

nas habere—hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" planius quam alio loco idem "cui quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est"; hunc etiam augures nostri cum dicunt "Iove fulgente tonante": dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euripides autem ut multa praeclare sic hoc breviter: vides sublime fusum immoderatum aethera, qui terram tenero circumiectu amplectitur: hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem.

Provenance