LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.7

lat cicero phi050 perseus lat1

Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta monstra portenta prodigia dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphiaraum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino repudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent? qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit. quid collega eius L. Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset? itaque Clodius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable