LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.89

lat cicero phi050 perseus lat1

utque ille apud Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc modo loquitur: tanta moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu: prae se undas volvit, vertices vi suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit reflat; ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus— nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit: dubitat primo quae sit ea natura quam cernit ignotam; idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu: "sicut †inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" —item alia multa— Silvani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert —

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable