LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.94

lat cicero phi050 perseus lat1

isti autem quem ad modum adseverant ex corpusculis non colore non qualitate aliqua (quam poio/thta Graeci vocant) non sensu praeditis sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci alios interire: quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum cur templum cur domum cur urbem non potest, quae sunt minus operosa; et multa quidem faciliora. certe ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est proxumus) suspexisse videantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable