LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 2.96

lat cicero phi050 perseus lat1

deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille; nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset tum ut revixisse sibi viderentur: quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspiceremus, quaenam species caeli videretur? sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident, proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable