LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.11

lat cicero phi050 perseus lat1

omnes Iovem": quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem appellet, aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos quos tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, vobis praesertim qui illos insanos esse dicatis? "At enim praesentis videmus deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius"—nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse? ergo et illud in silice quod hodie apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae Castoris equi credis esse?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable