Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.13.p1
lat cicero phi050 perseus lat1
Tum Lucilius An tibi inquit fabellae videntur? nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus nonne debes moveri? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable