Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.14
lat cicero phi050 perseus lat1
effugere enim nemo id potest quod futurum est. saepe autem ne utile quidem est scire quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate verum fuerit id esse fatum: quid igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notavit quis sortis? quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable