LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.19.p2

lat cicero phi050 perseus lat1

Tum Balbus: Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum. itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable