Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.35
lat cicero phi050 perseus lat1
Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intellego quo modo calore extincto corpora intereant, non intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable