Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.38
lat cicero phi050 perseus lat1
Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim, prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione quid intellegentia: quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos; hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis: cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in periculo: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable