LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.4.p2

lat cicero phi050 perseus lat1

Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, vel ad singula quae requires statim respondebo vel cum peroraris ad omnia.

Provenance