Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.40
lat cicero phi050 perseus lat1
Haec igitur indocti; quid vos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. hoc credo illud esse "sublime candens, quem invocant omnes Iovem". Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi videntur; singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable