LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.43

lat cicero phi050 perseus lat1

Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; ne Nymphae quidem igitur. at earum templa sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum Cerberus di putandi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable