Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.44
lat cicero phi050 perseus lat1
at id quidem repudiandum; ne Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?" Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.