LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.45

lat cicero phi050 perseus lat1

" Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum numero? quid quorum matres? opinor etiam magis; ut enim iure civili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. itaque Achillem Astypalenses insulani sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur, quo modo illi sunt?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable