Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.47
lat cicero phi050 perseus lat1
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus; quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est. ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere. quod si veri simile non est, ne illud quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque unde haec nata sunt reiciemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable