Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.54
lat cicero phi050 perseus lat1
Iam Musae primae quattuor Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae novem, tertiae Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem nominibus et eodem numero quo proxumae superiores. Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse. Volcani item complures: