LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.66

lat cicero phi050 perseus lat1

illud vero quam callida ratione: qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit, qui est versus omnium seminator malorum. ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi. hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable