Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.68
lat cicero phi050 perseus lat1
Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem: maior mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et conprimam. Nec tamen ille ipse est praetereundus, qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum, de quo recte et verissume loquitur Atreus: quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus. at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret: addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, qua in re adiutricem coniugem cepit sibi. videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable