Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.72
lat cicero phi050 perseus lat1
quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho: quid igitur faciam? exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret. ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable