Passage
Cicero, de Natura Deorum 3.76
lat cicero phi050 perseus lat1
Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: "quis enim te adhibuisset" dixerit quispiam "si ista non essent". contra deum licet disputare liberius: "in hominum vitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpamque excluderet". Ubi igitur locus fuit errori deorum? nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? an ut Sol in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable