LOGOI

Passage

Cicero, de Natura Deorum 3.82

lat cicero phi050 perseus lat1

quam multos ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere non pluris captivos acerbe quam praedones necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tormentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse sublatum?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable