Passage
Cicero, Laelius De Amicitia 32.p1
lat cicero phi052 perseus lat2
ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt; nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable