LOGOI

Passage

Cicero, Laelius De Amicitia 99.p2

lat cicero phi052 perseus lat2

aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est. nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. quid autem turpius quam illudi? quod ut ne accidat magis cavendum est: ut me hodie ante omnis comicos stultos sense versaris atque illusseris lautissime!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable