LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.102

lat cicero phi053 perseus lat2

Neque solum deorum voces Pythagorei observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis, 'Quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset' praefabantur; rebusque divinis, quae publice fierent, ut ' faverent linguis,' imperabatur; inque feriis imperandis, ut ' litibus et iurgiis se abstinerent.' Itemque in lustranda colonia ab eo qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum, lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur. quod idem in dilectu consules observant, ut primus miles fiat bono nomine.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable