LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.103.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Atque ego exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam. ' Quid est,' inquit, 'mea Tertia? quid tristis es? ' ' Mi pater,' inquit,' Persa periit.' Tum ille arctius puellam complexus, ' Accipio,' inquit, 'mea filia, omen.' Erat autem mortuus catellus eo nomine.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable