LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.105

lat cicero phi053 perseus lat2

Quid de auguribus loquar? tuae partes sunt, tuum, inquam, auspiciorum patrocinium debet esse. tibi App. Claudius augur consuli nuntiavit addubitato Salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. cui quidem auguri vehementer assentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi auguri, sed divinandi tenuit disciplinam. quem irridebant collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. quod longe secus est; neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent. sed difficultas laborque discendi disertam neglegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse in auspiciis quam quid sit ediscere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable