LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.107

lat cicero phi053 perseus lat2

Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure curantes magna cum cura tum concupientes regni dant operam simul auspicio augurioque. hinc Remus auspicio se devovet atque secundam solus avem servat. at Romulus pulcher in alto quaerit Aventino, servat genus altivolantum. certabant, urbem Romam Remoramne vocarent. omnibus cura viris, uter esset induperator. exspectant; veluti, consul quom mittere signum volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable