LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.109

lat cicero phi053 perseus lat2

Sed ut, unde hue digressa est, eodem redeat oratio. si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? quid, si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior? quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna. affert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque impulsu deorum, cum, quid ex quoque eveniat, et quid quam- que rem significet, crebra animadversione perspectum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable