Passage
Cicero, De Divinatione 1.115.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. nam quae vigilantibus accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus. viget enim animus in somnis liberque est sensibus omni ac impeditione curarum iacente et mortuo paene corpore. qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est affectus ut sopito corpore ipse vigilet. haec somniantis est divinatio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable