LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.118.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Hoc autem posito atque concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione fiant, suspicari. nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsam, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; parvis enim momentis multa natura aut affingit aut mutat aut detrahit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable